Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| In principio creavit Deus clum et terram. |
| 2 |
| Terra autem erat inanis et vacua, et tenebr erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas. |
| 3 |
| Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux. |
| 4 |
| Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris. |
| 5 |
| Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus. |
| 6 |
| Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis. |
| 7 |
| Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, qu erant sub firmamento, ab his, qu erant super firmamentum. Et factum est ita. |
| 8 |
| Vocavitque Deus firmamentum, Clum: et factum est vespere et mane, dies secundus. |
| 9 |
| Dixit vero Deus: Congregentur aqu, qu sub clo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita. |
| 10 |
| Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. |
| 11 |
| Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. |
| 12 |
| Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. |
| 13 |
| Et factum est vespere et mane, dies tertius. |
| 14 |
| Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos: |
| 15 |
| ut luceant in firmamento cli, et illuminent terram. Et factum est ita. |
| 16 |
| Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut presset diei: et luminare minus, ut presset nocti: et stellas. |
| 17 |
| Et posuit eas in firmamento cli, ut lucerent super terram, |
| 18 |
| et pressent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. |
| 19 |
| Et factum est vespere et mane, dies quartus. |
| 20 |
| Dixit etiam Deus: Producant aqu reptile anim viventis, et volatile super terram sub firmamento cli. |
| 21 |
| Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aqu in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum. |
| 22 |
| Benedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram. |
| 23 |
| Et factum est vespere et mane, dies quintus. |
| 24 |
| Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terr secundum species suas. Factumque est ita. |
| 25 |
| Et fecit Deus bestias terr juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terr in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum, |
| 26 |
| et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et prsit piscibus maris, et volatilibus cli, et bestiis, universque terr, omnique reptili, quod movetur in terra. |
| 27 |
| Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos. |
| 28 |
| Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cli, et universis animantibus, qu moventur super terram. |
| 29 |
| Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna qu habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam: |
| 30 |
| et cunctis animantibus terr, omnique volucri cli, et universis qu moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita. |
| 31 |
| Viditque Deus cuncta qu fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus. |
|
| Notas Serva |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/genesis/001.mp3
50
1