|
| 1 |
|
| hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium |
|
| 2 |
|
| filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras |
|
| 3 |
|
| porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma |
|
| 4 |
|
| filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim |
|
| 5 |
|
| ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis |
|
| 6 |
|
| filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan |
|
| 7 |
|
| filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan |
|
| 8 |
|
| porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra |
|
| 9 |
|
| et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino |
|
| 10 |
|
| fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar |
|
| 11 |
|
| de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale |
|
| 12 |
|
| Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna |
|
| 13 |
|
| at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim |
|
| 14 |
|
| et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim |
|
| 15 |
|
| Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum |
|
| 16 |
|
| et Iebuseum et Amorreum Gergeseum |
|
| 17 |
|
| Eveum et Araceum Sineum |
|
| 18 |
|
| et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum |
|
| 19 |
|
| factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa |
|
| 20 |
|
| hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis |
|
| 21 |
|
| de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore |
|
| 22 |
|
| filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram |
|
| 23 |
|
| filii Aram Us et Hul et Gether et Mes |
|
| 24 |
|
| at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber |
|
| 25 |
|
| natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan |
|
| 26 |
|
| qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare |
|
| 27 |
|
| et Aduram et Uzal Decla |
|
| 28 |
|
| et Ebal et Abimahel Saba |
|
| 29 |
|
| et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan |
|
| 30 |
|
| et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem |
|
| 31 |
|
| isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis |
|
| 32 |
|
| hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium |
|
|
|
|