Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Senaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex gentium |
| 2 |
| inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrh, et contra Sennaab regem Adam, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Bal, ipsa est Segor. |
| 3 |
| Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, qu nunc est mare salis. |
| 4 |
| Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo. |
| 5 |
| Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo: percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim, |
| 6 |
| et Chorros in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, qu est in solitudine. |
| 7 |
| Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhum, qui habitabat in Asasonthamar. |
| 8 |
| Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrh, rexque Adam, et rex Seboim, necnon et rex Bal, qu est Segor: et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri: |
| 9 |
| scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti: quatuor reges adversus quinque. |
| 10 |
| Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrh, terga verterunt, cecideruntque ibi: et qui remanserant, fugerunt ad montem. |
| 11 |
| Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrh, et universa qu ad cibum pertinent, et abierunt: |
| 12 |
| necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis. |
| 13 |
| Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebro, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhi, fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepigerant fdus cum Abram. |
| 14 |
| Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo: et persecutus est usque Dan. |
| 15 |
| Et divisis sociis, irruit super eos nocte: percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, qu est ad lvam Damasci. |
| 16 |
| Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum. |
| 17 |
| Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, qu est vallis regis. |
| 18 |
| At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, |
| 19 |
| benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit clum et terram: |
| 20 |
| et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus. |
| 21 |
| Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi. |
| 22 |
| Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cli et terr, |
| 23 |
| quod a filo subtegminis usque ad corigiam calig, non accipiam ex omnibus qu tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram: |
| 24 |
| exceptis his, qu comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre: isti accipient partes suas. |
|
| Notas Serva |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/genesis/014.mp3
50
14