Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. |
| 2 |
| Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus me iste Damascus Eliezer. |
| 3 |
| Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hres meus erit. |
| 4 |
| Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic hres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hredem. |
| 5 |
| Eduxitque eum foras, et ait illi: Suscipe clum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. |
| 6 |
| Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam. |
| 7 |
| Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam. |
| 8 |
| At ille ait: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam? |
| 9 |
| Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam. |
| 10 |
| Qui tollens universa hc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit. |
| 11 |
| Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. |
| 12 |
| Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. |
| 13 |
| Dictumque est ad eum: Scito prnoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis. |
| 14 |
| Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: et post hc egredientur cum magna substantia. |
| 15 |
| Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. |
| 16 |
| Generatione autem quarta revertentur huc: necdum enim complet sunt iniquitates Amorrhorum usque ad prsens tempus. |
| 17 |
| Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas. |
| 18 |
| In illo die pepigit Dominus fdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio gypti usque ad fluvium magnum Euphraten, |
| 19 |
| Cinos, et Cenezos, Cedmonos, |
| 20 |
| et Hethos, et Pherezos, Raphaim quoque, |
| 21 |
| et Amorrhos, et Chananos, et Gergesos, et Jebusos. |
|
| Notas Serva |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/genesis/015.mp3
50
15