Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam: |
| 2 |
| qu peperit ei Zamran et Jecsan, et Madam, et Madian, et Jesboc, et Sue. |
| 3 |
| Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin. |
| 4 |
| At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Cetur. |
| 5 |
| Deditque Abraham cuncta qu possederat, Isaac: |
| 6 |
| filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem. |
| 7 |
| Fuerunt autem dies vit Abrah, centum septuaginta quinque anni. |
| 8 |
| Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectque tatis et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum. |
| 9 |
| Et sepelierunt eum Isaac et Ismal filii sui in spelunca duplici, qu sita est in agro Ephron filii Seor Hethi, e regione Mambre, |
| 10 |
| quem emerat a filiis Heth: ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus. |
| 11 |
| Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis. |
| 12 |
| H sunt generationes Ismal filii Abrah, quem peperit ei Agar gyptia, famula Sar: et |
| 13 |
| hc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismalis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam, |
| 14 |
| Masma quoque, et Duma, et Massa, |
| 15 |
| Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma. |
| 16 |
| Isti sunt filii Ismalis: et hc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum. |
| 17 |
| Et facti sunt anni vit Ismalis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum. |
| 18 |
| Habitavit autem ab Hevila usque Sur, qu respicit gyptum intrountibus Assyrios; coram cunctis fratribus suis obiit. |
| 19 |
| H quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac: |
| 20 |
| qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban. |
| 21 |
| Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebecc. |
| 22 |
| Sed collidebantur in utero ejus parvuli; qu ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? perrexitque ut consuleret Dominum. |
| 23 |
| Qui respondens ait: [Du gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.] |
| 24 |
| Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt. |
| 25 |
| Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Jacob. |
| 26 |
| Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli. |
| 27 |
| Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. |
| 28 |
| Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob. |
| 29 |
| Coxit autem Jacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus, |
| 30 |
| ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom. |
| 31 |
| Cui dixit Jacob: Vende mihi primogenita tua. |
| 32 |
| Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita? |
| 33 |
| Ait Jacob: Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita. |
| 34 |
| Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset. |
|
| Notas Serva |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/genesis/025.mp3
50
25