Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terr qu fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur prcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi?
Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit.
Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
Et ait Dominus Deus ad serpentem: [Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terr: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vit tu.
Ad vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tu, et comedisti de ligno, ex quo prceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vit tu.
et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vit, et comedat, et vivat in ternum.