Egressus autem Ruben tempore messis tritice in agrum, reperit mandragoras, quas matri Li detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui.
Illa respondit: Parumne tibi videtur quod prripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.
Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.
Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui me.
Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.
Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te: et omnia qu non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.
Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos: cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.
Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas: detractisque corticibus, in his, qu spoliata fuerant, candor apparuit: illa vero qu integra fuerant, viridia permanserunt: atque in hunc modum color effectus est varius.
Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum: erant autem alba et nigra quque, Laban; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus.
Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent: