Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in gypto, dixit filiis suis: Quare negligitis? |
| 2 |
| audivi quod triticum venundetur in gypto: descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia. |
| 3 |
| Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in gypto, |
| 4 |
| Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus: Ne forte in itinere quidquam patiatur mali: |
| 5 |
| ingressi sunt terram gypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan. |
| 6 |
| Et Joseph erat princeps in terra gypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui, |
| 7 |
| et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria. |
| 8 |
| Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis. |
| 9 |
| Recordatusque somniorum, qu aliquando viderat, ait ad eos: Exploratores estis: ut videatis infirmiora terr venistis. |
| 10 |
| Qui dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos. |
| 11 |
| Omnes filii unius viri sumus: pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali. |
| 12 |
| Quibus ille respondit: Aliter est: immunita terr hujus considerare venistis. |
| 13 |
| At illi: Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan: minimus cum patre nostro est, alius non est super. |
| 14 |
| Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis. |
| 15 |
| Jam nunc experimentum vestri capiam: per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus. |
| 16 |
| Mittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur qu dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis. |
| 17 |
| Tradidit ergo illos custodi tribus diebus. |
| 18 |
| Die autem tertio eductis de carcere, ait: Facite qu dixi, et vivetis: Deum enim timeo. |
| 19 |
| Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere: vos autem abite, et ferte frumenta qu emistis, in domos vestras, |
| 20 |
| et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat, |
| 21 |
| et locuti sunt ad invicem: Merito hc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam anim illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio. |
| 22 |
| E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum: et non audistis me? en sanguis ejus exquiritur. |
| 23 |
| Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos. |
| 24 |
| Avertitque se parumper, et flevit: et reversus locutus est ad eos. |
| 25 |
| Tollensque Simeon, et ligans illis prsentibus, jussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam: qui fecerunt ita. |
| 26 |
| At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt. |
| 27 |
| Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi, |
| 28 |
| dixit fratribus suis: Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus? |
| 29 |
| Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia qu accidissent sibi, dicentes: |
| 30 |
| Locutus est nobis dominus terr dure, et putavit nos exploratores esse provinci. |
| 31 |
| Cui respondimus: Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias. |
| 32 |
| Duodecim fratres uno patre geniti sumus: unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan. |
| 33 |
| Qui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite, |
| 34 |
| fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores: et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis: ac deinceps qu vultis, emendi habeatis licentiam. |
| 35 |
| His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus, |
| 36 |
| dixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis: Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis: in me hc omnia mala reciderunt. |
| 37 |
| Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi: trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam. |
| 38 |
| At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum: frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit: si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos. |
|
| Notas Serva |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/genesis/042.mp3
50
42