|
| 1 |
|
| hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum |
|
| 2 |
|
| masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt |
|
| 3 |
|
| vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth |
|
| 4 |
|
| et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias |
|
| 5 |
|
| et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est |
|
| 6 |
|
| vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos |
|
| 7 |
|
| vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias |
|
| 8 |
|
| et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est |
|
| 9 |
|
| vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan |
|
| 10 |
|
| post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias |
|
| 11 |
|
| factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est |
|
| 12 |
|
| vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel |
|
| 13 |
|
| et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias |
|
| 14 |
|
| et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est |
|
| 15 |
|
| vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared |
|
| 16 |
|
| et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias |
|
| 17 |
|
| et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est |
|
| 18 |
|
| vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch |
|
| 19 |
|
| et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias |
|
| 20 |
|
| et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est |
|
| 21 |
|
| porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam |
|
| 22 |
|
| et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias |
|
| 23 |
|
| et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni |
|
| 24 |
|
| ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus |
|
| 25 |
|
| vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech |
|
| 26 |
|
| et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias |
|
| 27 |
|
| et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est |
|
| 28 |
|
| vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium |
|
| 29 |
|
| vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus |
|
| 30 |
|
| vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias |
|
| 31 |
|
| et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est |
|
| 32 |
|
| Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth |
|
|
|
|