Qu cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam: aqu enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.
Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminut sunt aqu super terram: et aperiens No tectum arc, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terr.
Cuncta animantia, qu sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, qu reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam.
Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terr propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.