Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cde Amalec, et maneret in Siceleg duos dies. |
| 2 |
| In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput: et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit. |
| 3 |
| Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Isral fugi. |
| 4 |
| Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex prlio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt. |
| 5 |
| Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei: Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus? |
| 6 |
| Et ait adolescens qui nuntiabat ei: Casu veni in montem Gelbo, et Saul incumbebat super hastam suam: porro currus et equites appropinquabant ei, |
| 7 |
| et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem: Adsum: |
| 8 |
| dixit mihi: Quisnam es tu? Et aio ad eum: Amalecites ego sum. |
| 9 |
| Et locutus est mihi: Sta super me, et interfice me: quoniam tenent me angusti, et adhuc tota anima mea in me est. |
| 10 |
| Stansque super eum, occidi illum: sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam: et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc. |
| 11 |
| Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo, |
| 12 |
| et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Isral, eo quod corruissent gladio. |
| 13 |
| Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Filius hominis adven Amalecit ego sum. |
| 14 |
| Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini? |
| 15 |
| Vocansque David unum de pueris suis, ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est. |
| 16 |
| Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini. |
| 17 |
| Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus |
| 18 |
| (et prcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait: [Considera, Isral, pro his qui mortui sunt, super excelsa tua vulnerati. |
| 19 |
| Inclyti Isral super montes tuos interfecti sunt: quomodo ceciderunt fortes? |
| 20 |
| Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis: ne forte ltentur fili Philisthiim; ne exultent fili incircumcisorum.] |
| 21 |
| [Montes Gelbo, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abjectus est clypeus fortium: clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.] |
| 22 |
| [A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Jonath numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. |
| 23 |
| Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores.] |
| 24 |
| [Fili Isral, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui prbebat ornamenta aurea cultui vestro.] |
| 25 |
| [Quomodo ceciderunt fortes in prlio? Jonathas in excelsis tuis occisus est? |
| 26 |
| Doleo super te, frater mi Jonatha, decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam. |
| 27 |
| Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica?] |
|
| Notas Serva |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/2samuel/001.mp3
24
1