Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| Igitur post hc fecit sibi Absalom currus, et equites, et quinquaginta viros qui prcederent eum. |
| 2 |
| Et mane consurgens Absalom, stabat juxta introitum port, et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat: De qua civitate es tu? Qui respondens aiebat: Ex una tribu Isral ego sum servus tuus. |
| 3 |
| Respondebatque ei Absalom: Videntur mihi sermones tui boni et justi, sed non est qui te audiat constitutus a rege. Dicebatque Absalom: |
| 4 |
| Quis me constituat judicem super terram, ut ad me veniant omnes qui habent negotium, et juste judicem? |
| 5 |
| Sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum, extendebat manum suam, et apprehendens osculabatur eum. |
| 6 |
| Faciebatque hoc omni Isral venienti ad judicium ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Isral. |
| 7 |
| Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem David: Vadam, et reddam vota mea qu vovi Domino in Hebron. |
| 8 |
| Vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syri, dicens: Si reduxerit me Dominus in Jerusalem, sacrificabo Domino. |
| 9 |
| Dixitque ei rex David: Vade in pace. Et surrexit, et abiit in Hebron. |
| 10 |
| Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Isral, dicens: Statim ut audieritis clangorem buccin, dicite: Regnavit Absalom in Hebron. |
| 11 |
| Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Jerusalem vocati, euntes simplici corde, et causam penitus ignorantes. |
| 12 |
| Accersivit quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium David, de civitate sua Gilo. Cumque immolaret victimas, facta est conjuratio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalom. |
| 13 |
| Venit igitur nuntius ad David, dicens: Toto corde universus Isral sequitur Absalom. |
| 14 |
| Et ait David servis suis qui erant cum eo in Jerusalem: Surgite, fugiamus: neque enim erit nobis effugium a facie Absalom: festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii. |
| 15 |
| Dixeruntque servi regis ad eum: Omnia qucumque prceperit dominus noster rex, libenter exequemur servi tui. |
| 16 |
| Egressus est ergo rex et universa domus ejus pedibus suis: et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum. |
| 17 |
| Egressusque rex et omnis Isral pedibus suis, stetit procul a domo: |
| 18 |
| et universi servi ejus ambulabant juxta eum, et legiones Cerethi, et Phelethi, et omnes Gethi, pugnatores validi, sexcenti viri qui secuti eum fuerant de Geth pedites, prcedebant regem. |
| 19 |
| Dixit autem rex ad Ethai Gethum: Cur venis nobiscum? revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus es de loco tuo. |
| 20 |
| Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi? ego autem vadam quo iturus sum: revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem. |
| 21 |
| Et respondit Ethai regi dicens: Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex, quoniam in quocumque loco fueris, domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus. |
| 22 |
| Et ait David Ethai: Veni, et transi. Et transivit Ethai Gethus, et omnes viri qui cum eo erant, et reliqua multitudo. |
| 23 |
| Omnesque flebant voce magna, et universus populus transibat: rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam qu respicit ad desertum. |
| 24 |
| Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levit cum eo, portantes arcam fderis Dei: et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus qui egressus fuerat de civitate. |
| 25 |
| Et dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem: si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum. |
| 26 |
| Si autem dixerit mihi: Non places: prsto sum: faciat quod bonum est coram se. |
| 27 |
| Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem: O videns, revertere in civitatem in pace: et Achimaas filius tuus, et Jonathas filius Abiathar, duo filii vestri, sint vobiscum. |
| 28 |
| Ecce ego abscondar in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi. |
| 29 |
| Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Jerusalem, et manserunt ibi. |
| 30 |
| Porro David ascendebat clivum Olivarum, scandens et flens, nudis pedibus incedens, et operto capite: sed et omnis populus qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans. |
| 31 |
| Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in conjuratione cum Absalom: dixitque David: Infatua, quso, Domine, consilium Achitophel. |
| 32 |
| Cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste, et terra pleno capite. |
| 33 |
| Et dixit ei David: Si veneris mecum, eris mihi oneri: |
| 34 |
| si autem in civitatem revertaris, et dixeris Absalom: Servus tuus sum, rex: sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus: dissipabis consilium Achitophel. |
| 35 |
| Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes: et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus. |
| 36 |
| Sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas filius Sadoc, et Jonathas filius Abiathar: et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis. |
| 37 |
| Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Jerusalem. |
|
| Notas Serva |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/2samuel/015.mp3
24
15