Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum ejus, cum duobus asinis, qui onerati erant ducentis panibus, et centum alligaturis uv pass, et centum massis palatharum, et utre vini.
Et dixit rex Sib: Quid sibi volunt hc? Responditque Siba: Asini, domesticis regis ut sedeant: panes et palath ad vescendum pueris tuis: vinum autem ut bibat siquis defecerit in deserto.
Venit ergo rex David usque Bahurim: et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Gera: procedebatque egrediens, et maledicebat,
mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David: omnis autem populus, et universi bellatores, a dextro et a sinistro latere regis incedebant.
Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul: quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui: et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es.
Et ait rex: Quid mihi et vobis est, filii Sarvi? dimittite eum, ut maledicat: Dominus enim prcepit ei ut malediceret David: et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit?
Et ait rex Abisai, et universis servis suis: Ecce filius meus qui egressus est de utero meo, qurit animam meam: quanto magis nunc filius Jemini? Dimittite eum ut maledicat juxta prceptum Domini:
Ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo. Semei autem per jugum montis ex latere contra illum gradiebatur, maledicens, et mittens lapides adversum eum, terramque spargens.
Et ait Achitophel ad Absalom: Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum: ut cum audierit omnis Isral quod fdaveris patrem tuum, roborentur tecum manus eorum.
Consilium autem Achitophel quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum: sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David, et cum esset cum Absalom.