|
| 1 |
|
| locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul |
|
| 2 |
|
| et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus |
|
| 3 |
|
| Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me |
|
| 4 |
|
| laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero |
|
| 5 |
|
| quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me |
|
| 6 |
|
| funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis |
|
| 7 |
|
| in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius |
|
| 8 |
|
| commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est |
|
| 9 |
|
| ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo |
|
| 10 |
|
| et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius |
|
| 11 |
|
| et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti |
|
| 12 |
|
| posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum |
|
| 13 |
|
| prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis |
|
| 14 |
|
| tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam |
|
| 15 |
|
| misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos |
|
| 16 |
|
| et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius |
|
| 17 |
|
| misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis |
|
| 18 |
|
| liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant |
|
| 19 |
|
| praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum |
|
| 20 |
|
| et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei |
|
| 21 |
|
| retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi |
|
| 22 |
|
| quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo |
|
| 23 |
|
| omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me |
|
| 24 |
|
| et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea |
|
| 25 |
|
| et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum |
|
| 26 |
|
| cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus |
|
| 27 |
|
| cum electo electus eris et cum perverso perverteris |
|
| 28 |
|
| et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis |
|
| 29 |
|
| quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas |
|
| 30 |
|
| in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum |
|
| 31 |
|
| Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se |
|
| 32 |
|
| quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum |
|
| 33 |
|
| Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam |
|
| 34 |
|
| coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me |
|
| 35 |
|
| docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea |
|
| 36 |
|
| dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me |
|
| 37 |
|
| dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei |
|
| 38 |
|
| persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos |
|
| 39 |
|
| consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis |
|
| 40 |
|
| accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me |
|
| 41 |
|
| inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos |
|
| 42 |
|
| clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos |
|
| 43 |
|
| delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam |
|
| 44 |
|
| salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi |
|
| 45 |
|
| filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi |
|
| 46 |
|
| filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis |
|
| 47 |
|
| vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae |
|
| 48 |
|
| Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me |
|
| 49 |
|
| qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me |
|
| 50 |
|
| propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo |
|
| 51 |
|
| magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum |
|
|
|
|