Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Isral: dixit autem Dominus ad te: Tu pasces populum meum Isral, et tu eris dux super Isral.
Venerunt quoque et seniores Isral ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David fdus in Hebron coram Domino: unxeruntque David in regem super Isral.
Et abiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Jerusalem, ad Jebusum habitatorem terr: dictumque est David ab eis: Non ingredieris huc, nisi abstuleris ccos et claudos dicentes: Non ingredietur David huc.
Proposuerat enim David in die illa prmium, qui percussisset Jebusum, et tetigisset domatum fistulas, et abstulisset ccos et claudos odientes animam David. Idcirco dicitur in proverbio: Ccus et claudus non intrabunt in templum.
Audierunt ergo Philisthiim quod unxissent David in regem super Isral, et ascenderunt universi ut qurerent David: quod cum audisset David, descendit in prsidium.
Et consuluit David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthiim? et si dabis eos in manu mea? Et dixit Dominus ad David: Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua.
Venit ergo David in Baal Pharasim: et percussit eos ibi, et dixit: Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aqu. Propterea vocatum est nomen loci illius, Baal Pharasim.
Consuluit autem David Dominum: Si ascendam contra Philisthos, et tradas eos in manus meas? Qui respondit: Non ascendas contra eos, sed gyra post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum.
Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc inibis prlium: quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthiim.