|
| 1 |
|
| David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide |
|
| 2 |
|
| tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith |
|
| 3 |
|
| quintum Saphatiam ex Abital sextum Iethraam de Egla uxore sua |
|
| 4 |
|
| sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem |
|
| 5 |
|
| porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel |
|
| 6 |
|
| Iebaar quoque et Elisama |
|
| 7 |
|
| et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie |
|
| 8 |
|
| necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem |
|
| 9 |
|
| omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem Thamar |
|
| 10 |
|
| filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Iosaphat |
|
| 11 |
|
| pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo ortus est Ioas |
|
| 12 |
|
| et huius Amasias filius genuit Azariam porro Azariae filius Ioatham |
|
| 13 |
|
| procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses |
|
| 14 |
|
| sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae |
|
| 15 |
|
| filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum |
|
| 16 |
|
| de Ioacim natus est Iechonias et Sedecias |
|
| 17 |
|
| filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel |
|
| 18 |
|
| Melchiram Phadaia Sennaser et Iecemia Sama et Nadabia |
|
| 19 |
|
| de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum |
|
| 20 |
|
| Asabamque et Ohol et Barachiam et Asadiam Iosabesed quinque |
|
| 21 |
|
| filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius Raphaia huius quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cuius filius fuit Sechenia |
|
| 22 |
|
| filius Secheniae Semeia cuius filii Attus et Iegal et Baria et Naaria et Saphat sex numero |
|
| 23 |
|
| filius Naariae Helioenai et Ezechias et Ezricam tres |
|
| 24 |
|
| filii Helioenai Oduia et Heliasub et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani septem |
|
|
|
|