Filii quoque Ruben primogeniti Isral. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Isral, et non est ille reputatus in primogenitum.
In diebus autem Saul prliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga qu respicit ad orientem Galaad.
Filii Ruben, et Gad, et dimidi tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prlia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam.
prbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum prliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
Ceperuntque omnia qu possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia.
Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum: Epher, et Jesi, et Eliel, et Ezriel, et Jeremia, et Odoia, et Jediel, viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis.
Et suscitavit Deus Isral spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur: et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc.