Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus Deus ejus erat cum eo, et magnificavit eum in excelsum. |
| 2 |
| Prcepitque Salomon universo Israli, tribunis, et centurionibus, et ducibus, et judicibus omnis Isral, et principibus familiarum: |
| 3 |
| et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum fderis Dei, quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine. |
| 4 |
| Arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem prparaverat ei, et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est, in Jerusalem. |
| 5 |
| Altare quoque neum quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini: quod et requisivit Salomon, et omnis ecclesia. |
| 6 |
| Ascenditque Salomon ad altare neum, coram tabernaculo fderis Domini, et obtulit in eo mille hostias. |
| 7 |
| Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus, dicens: Postula quod vis, ut dem tibi. |
| 8 |
| Dixitque Salomon Deo: Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo. |
| 9 |
| Nunc ergo Domine Deus, impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo: tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terr. |
| 10 |
| Da mihi sapientiam et intelligentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo: quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, judicare? |
| 11 |
| Dixit autem Deus ad Salomonem: Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant, sed nec dies vit plurimos: petisti autem sapientiam et scientiam, ut judicare possis populum meum super quem constitui te regem: |
| 12 |
| sapientia et scientia data sunt tibi: divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui. |
| 13 |
| Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Jerusalem coram tabernaculo fderis, et regnavit super Isral. |
| 14 |
| Congregavitque sibi currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum: et fecit eos esse in urbibus quadrigarum, et cum rege in Jerusalem. |
| 15 |
| Prbuitque rex argentum et aurum in Jerusalem quasi lapides, et cedros quasi sycomoros qu nascuntur in campestribus multitudine magna. |
| 16 |
| Adducebantur autem ei equi de gypto et de Coa a negotiatoribus regis, qui ibant et emebant pretio, |
| 17 |
| quadrigam equorum sexcentis argenteis, et equum centum quinquaginta: similiter de universis regnis Hethorum, et a regibus Syri emptio celebrabatur. |
|
| Notas Serva |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/2chronicles/001.mp3
36
1