Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| Venit autem Roboam in Jerusalem, et convocavit universam domum Juda et Benjamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Isral, et converteret ad se regnum suum. |
| 2 |
| Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei, dicens: |
| 3 |
| Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad universum Isral, qui est in Juda et Benjamin: |
| 4 |
| Hc dicit Dominus: Non ascendetis, neque pugnabitis contra fratres vestros: revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt, nec perrexerunt contra Jeroboam. |
| 5 |
| Habitavit autem Roboam in Jerusalem, et dificavit civitates muratas in Juda. |
| 6 |
| Exstruxitque Bethlehem, et Etam, et Thecue, |
| 7 |
| Bethsur quoque, et Socho, et Odollam, |
| 8 |
| necnon et Geth, et Maresa, et Ziph, |
| 9 |
| sed et Aduram, et Lachis, et Azeca, |
| 10 |
| Saraa quoque, et Ajalon, et Hebron, qu erant in Juda et Benjamin, civitates munitissimas. |
| 11 |
| Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes, ciborumque horrea, hoc est, olei, et vini. |
| 12 |
| Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum, firmavitque eas summa diligentia, et imperavit super Judam et Benjamin. |
| 13 |
| Sacerdotes autem et Levit qui erant in universo Isral, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis, |
| 14 |
| relinquentes suburbana et possessiones suas, et transeuntes ad Judam et Jerusalem: eo quod abjecisset eos Jeroboam et posteri ejus, ne sacerdotio Domini fungerentur. |
| 15 |
| Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et dmoniorum, vitulorumque quos fecerat. |
| 16 |
| Sed et de cunctis tribubus Isral, quicumque dederant cor suum ut qurerent Dominum Deum Isral, venerunt in Jerusalem ad immolandum victimas suas coram Domino Deo patrum suorum. |
| 17 |
| Et roboraverunt regnum Juda, et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos: ambulaverunt enim in viis David et Salomonis, annis tantum tribus. |
| 18 |
| Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Jerimoth filii David: Abihail quoque filiam Eliab filii Isai, |
| 19 |
| qu peperit ei filios Jehus, et Somoriam, et Zoom. |
| 20 |
| Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, qu peperit ei Abia, et Ethai, et Ziza, et Salomith. |
| 21 |
| Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas: nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta: et genuit viginti octo filios, et sexaginta filias. |
| 22 |
| Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super omnes fratres suos: ipsum enim regem facere cogitabat, |
| 23 |
| quia sapientior fuit, et potentior super omnes filios ejus, et in cunctis finibus Juda et Benjamin, et in universis civitatibus muratis: prbuitque eis escas plurimas, et multas petivit uxores. |
|
| Notas Serva |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/2chronicles/011.mp3
36
11