Descenditque post annos ad eum in Samariam: ad cujus adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos, ipsi, et populo qui venerat cum eo: persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad.
Dixitque Achab rex Isral ad Josaphat regem Juda: Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit: Ut ego, et tu: sicut populus tuus, sic et populus meus: tecumque erimus in bello.
Congregavit igitur rex Isral prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos: In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus, an quiescere? At illi: Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis.
Et ait rex Isral ad Josaphat: Est vir unus a quo possumus qurere Domini voluntatem: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore: est autem Michas filius Jemla. Dixitque Josaphat: Ne loquaris, rex, hoc modo.
Porro rex Isral, et Josaphat rex Juda, uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio: sedebant autem in area juxta portam Samari, omnesque prophet vaticinabantur coram eis.
Nuntius autem qui ierat ad vocandum Micham, ait illi: En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant: quso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera.
Venit ergo ad regem. Cui rex ait: Micha, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Cui ille respondit: Ascendite: cuncta enim prospera evenient, et tradentur hostes in manus vestras.
At ille ait: Vidi universum Isral dispersum in montibus, sicut oves absque pastore: et dixit Dominus: Non habent isti dominos: revertatur unusquisque in domum suam in pace.
Itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt: Rex Isral est iste. Et circumdederunt eum dimicantes: at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo.
Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret, et percuteret regem Isral inter cervicem et scapulas. At ille aurig suo ait: Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum.