Constituitque pro eo regem Eliakim fratrem ejus super Judam et Jerusalem, et vertit nomen ejus Joakim: ipsum vero Joachaz tulit secum, et abduxit in gyptum.
Reliqua autem verborum Joakim, et abominationum ejus quas operatus est, et qu inventa sunt in eo, continentur in libro regum Juda et Isral. Regnavit autem Joachin filius ejus pro eo.
Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini. Regem vero constituit Sedeciam patruum ejus super Judam et Jerusalem.
Sed et universi principes sacerdotum et populus prvaricati sunt inique juxta universas abominationes gentium, et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Jerusalem.
Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens, et quotidie commonens: eo quod parceret populo et habitaculo suo.
At illi subsannabant nuntios Dei, et parvipendebant sermones ejus, illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum ejus, et esset nulla curatio.
Adduxit enim super eos regem Chaldorum, et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui: non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus ejus.
et compleretur sermo Domini ex ore Jeremi, et celebraret terra sabbata sua: cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum complerentur septuaginta anni.
Anno autem primo Cyri regis Persarum, ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Jeremi, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: qui jussit prdicari in universo regno suo, etiam per scripturam, dicens:
Hc dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terr dedit mihi Dominus Deus cli, et ipse prcepit mihi ut dificarem ei domum in Jerusalem, qu est in Juda: quis ex vobis est in omni populo ejus? sit Dominus Deis suus cum eo, et ascendat.