Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum: quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus.
Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis qudam extrinsecus clatur, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles:
et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem: porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, oritentem, habentes mare superpositum: posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari.
Fecit quoque conchas decem: et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia qu in holocaustum oblaturi erant: porro in mari sacerdotes lavabantur.
Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, qu protegerent epistylia, et capita columnarum.
Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia clavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum: et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini.