Balaath etiam et omnes urbes firmissimas qu fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum. Omnia qucumque voluit Salomon atque disposuit, dificavit in Jerusalem, et in Libano, et in universa terra potestatis su.
Porro de filiis Isral non posuit ut servirent operibus regis: ipsi enim erant viri bellatores, et duces primi, et principes quadrigarum et equitum ejus.
Filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam dificaverat ei. Dixit enim rex: Non habitabit uxor mea in domo David regis Isral, eo quod sanctificata sit: quia ingressa est in eam arca Domini.
ut per singulos dies offerretur in eo juxta prceptum Moysi in sabbatis et in calendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in solemnitate azymorum, et in solemnitatem hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum.
Et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei, et janitores in divisionibus suis per portam et portam: sic enim prceperat David homo Dei.
Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem.