Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in nigmatibus in Jerusalem, cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei qucumque erant in corde suo.
necnon et cibaria mens ejus, et habitacula servorum, et officia ministrorum ejus, et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum, et victimas quas immolabat in domo Domini: non erat pr stupore ultra in ea spiritus.
Non credebam narrantibus donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapienti tu mihi fuisse narratam: vicisti famam virtutibus tuis.
Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum, regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Isral, et vult servare eum in ternum, idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam.
Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas: non fuerunt aromata talia, ut hc qu dedit regina Saba regi Salomoni.
de quibus fecit rex, de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque, et psalteria cantoribus: numquam visa sunt in terra Juda ligna talia.
Rex autem Salomon dedit regin Saba cuncta qu voluit, et qu postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum: qu reversa abiit in terram suam cum servis suis.
excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabi, et satrap terrarum, qui comportabant aurum et argentum Salomoni.
Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis, et curruum equitumque duodecim millia: constituitque eos in urbibus quadrigarum, et ubi erat rex in Jerusalem.
Reliqua autem operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophet, et in libris Ahi Silonitis, in visione quoque Addo videntis contra Jeroboam filium Nabat.