Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Jeremi, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: et traduxit vocem in omni regno suo, etiam per scripturam, dicens: |
| 2 |
| Hc dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terr dedit mihi Dominus Deus cli, et ipse prcepit mihi ut dificarem ei domum in Jerusalem, qu est in Juda. |
| 3 |
| Quis est in vobis de universo populo ejus? Sit Deus illius cum ipso. Ascendat in Jerusalem, qu est in Juda, et dificet domum Domini Dei Isral: ipse est Deus qui est in Jerusalem. |
| 4 |
| Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant, adjuvent eum viri de loco suo argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Jerusalem. |
| 5 |
| Et surrexerunt principes patrum de Juda et Benjamin, et sacerdotes, et Levit, et omnis cujus Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad dificandum templum Domini, quod erat in Jerusalem. |
| 6 |
| Universique qui erant in circuitu, adjuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis, in substantia et jumentis, in supellectili, exceptis his qu sponte obtulerant. |
| 7 |
| Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, qu tulerat Nabuchodonosor de Jerusalem, et posuerat ea in templo dei sui. |
| 8 |
| Protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis filii Gazabar, et annumeravit ea Sassabasar principi Juda. |
| 9 |
| Et hic est numerus eorum: phial aure triginta, phial argente mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta, |
| 10 |
| scyphi argentei secundi quadringenti decem, vasa alia mille. |
| 11 |
| Omnia vasa aurea et argentea quinque millia quadringenta: universa tulit Sassabasar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Jerusalem. |
|
| Notas Serva |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/ezra/001.mp3
10
1