et accedentes ad Zorobabel, et ad principes patrum, dixerunt eis: dificemus vobiscum, quia ita ut vos, qurimus Deum vestrum: ecce nos immolavimus victimas a diebus Asor Haddan regis Assur, qui adduxit nos huc.
Et dixit eis Zorobabel, et Josue, et reliqui principes patrum Isral: Non est vobis et nobis ut dificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli dificabimus Domino Deo nostro, sicut prcepit nobis Cyrus rex Persarum.
Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum, et usque ad regnum Darii regis Persarum.
Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam, Mithridates, et Thabeel, et reliqui qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem regem Persarum: epistola autem accusationis scripta erat syriace, et legebatur sermone syro.
Reum Beelteem, et Samsai scriba, et reliqui consiliatores eorum, Dini, et Apharsathachi, Terphali, Apharsi, Erchui, Babylonii, Susanechi, Dievi, et lamit,
et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus, et habitare eas fecit in civitatibus Samari, et in reliquis regionibus trans flumen in pace
Notum sit regi quia Judi, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Jerusalem civitatem rebellem et pessimam, quam dificant exstruentes muros ejus, et parietes componentes.
Nunc igitur notum sit regi, quia si civitas illa dificata fuerit, et muri ejus instaurati, tributum, et vectigal, et annuos reditus non dabunt, et usque ad reges hc noxa perveniet.
ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies scriptum in commentariis: et scies quoniam urbs illa, urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis, et bella concitantur in ea ex diebus antiquis: quam ob rem et civitas ipsa destructa est.
Verbum misit rex ad Reum Beelteem, et Samsai scribam, et ad reliquos, qui erant in consilio eorum habitatores Samari, et ceteris trans fluvium, salutem dicens et pacem.
et a me prceptum est: et recensuerunt, inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat, et seditiones, et prlia concitantur in ea:
nam et reges fortissimi fuerunt in Jerusalem, qui et dominati sunt omni regioni qu trans fluvium est: tributum quoque et vectigal, et reditus accipiebant.
Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Reum Beelteem, et Samsai scriba, et consiliariis eorum: et abierunt festini in Jerusalem ad Judos, et prohibuerunt eos in brachio et robore.