Et venit Hanani, unus de fratribus meis, ipse et viri ex Juda: et interrogavi eos de Judis qui remanserant, et supererant de captivitate, et Jerusalem.
Et dixerunt mihi: Qui remanserunt, et relicti sunt de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt, et in opprobrio: et murus Jerusalem dissipatus est, et port ejus combust sunt igni.
et dixi: Quso, Domine Deus cli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua:
fiant aures tu auscultantes, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Isral servis tuis: et confiteor pro peccatis filiorum Isral, quibus peccaverunt tibi: ego et domus patris mei peccavimus,
et si revertamini ad me, et custodiatis prcepta mea, et faciatis ea: etiamsi abducti fueritis ad extrema cli, inde congregabo vos, et reducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi.
Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum: et dirige servum tuum hodie, et da ei misericordiam ante virum hunc. Ego enim eram pincerna regis.