Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| rex vero Asuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias |
| 2 |
| cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua exaltavit Mardocheum scripta sunt in libris Medorum atque Persarum |
| 3 |
| et quomodo Mardocheus iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus inter Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum quaerens bona populo suo et loquens ea quae ad pacem sui seminis pertinerent |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/esther/010.mp3
10
10