Qu cum audisset Mardochus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea medi civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui,
In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad qu crudele regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Judos, jejunium, ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
Ingress autem sunt puell Esther et eunuchi, nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est, et vestem misit, ut ablato sacco induerent eum: quam accipere noluit.
Omnes servi regis, et cunct, qu sub ditione ejus sunt, norunt provinci, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur: nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementi, atque ita possit vivere. Ego igitur quomodo ad regem intrare potero, qu triginta jam diebus non sum vocata ad eum?
si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Judi: et tu, et domus patris tui, peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris?
Vade, et congrega omnes Judos quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter jejunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo.