Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| Vir erat in terra Hus, nomine Job: et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo. |
| 2 |
| Natique sunt ei septem filii, et tres fili. |
| 3 |
| Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingent asin, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales. |
| 4 |
| Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis. |
| 5 |
| Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos: consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus. |
| 6 |
| Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. |
| 7 |
| Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. |
| 8 |
| Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo? |
| 9 |
| Cui respondens Satan, ait: Numquid Job frustra timet Deum? |
| 10 |
| nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum; operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra? |
| 11 |
| sed extende paululum manum tuam et tange cuncta qu possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. |
| 12 |
| Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa qu habet in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini. |
| 13 |
| Cum autem quadam die filii et fili ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, |
| 14 |
| nuntius venit ad Job, qui diceret: Boves arabant, et asin pascebantur juxta eos: |
| 15 |
| et irruerunt Sabi, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio: et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi. |
| 16 |
| Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e clo, et tactas oves puerosque consumpsit: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. |
| 17 |
| Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio: et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi. |
| 18 |
| Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, |
| 19 |
| repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus: qu corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. |
| 20 |
| Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua: et tonso capite corruens in terram, adoravit, |
| 21 |
| et dixit: Nudus egressus sum de utero matris me, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. |
| 22 |
| In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est. |
|
| Notas Serva |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/job/001.mp3
42
1