|
| 1 |
|
| taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae |
|
| 2 |
|
| dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices |
|
| 3 |
|
| numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves |
|
| 4 |
|
| numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis |
|
| 5 |
|
| numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora |
|
| 6 |
|
| ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris |
|
| 7 |
|
| et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere |
|
| 8 |
|
| manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me |
|
| 9 |
|
| memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me |
|
| 10 |
|
| nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti |
|
| 11 |
|
| pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me |
|
| 12 |
|
| vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum |
|
| 13 |
|
| licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris |
|
| 14 |
|
| si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris |
|
| 15 |
|
| et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria |
|
| 16 |
|
| et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias |
|
| 17 |
|
| instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me |
|
| 18 |
|
| quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret |
|
| 19 |
|
| fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum |
|
| 20 |
|
| numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum |
|
| 21 |
|
| antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine |
|
| 22 |
|
| terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans |
|
|
|
|