|
| 1 |
|
| [Tdet animam meam vit me; dimittam adversum me eloquium meum: loquar in amaritudine anim me. |
|
| 2 |
|
| Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices. |
|
| 3 |
|
| Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves? |
|
| 4 |
|
| Numquid oculi carnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu videbis? |
|
| 5 |
|
| Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, |
|
| 6 |
|
| ut quras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris, |
|
| 7 |
|
| et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere? |
|
| 8 |
|
| Manus tu fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente prcipitas me? |
|
| 9 |
|
| Memento, quso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me. |
|
| 10 |
|
| Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti? |
|
| 11 |
|
| Pelle et carnibus vestisti me; ossibus et nervis compegisti me. |
|
| 12 |
|
| Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. |
|
| 13 |
|
| Licet hc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris. |
|
| 14 |
|
| Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? |
|
| 15 |
|
| Et si impius fuero, v mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria. |
|
| 16 |
|
| Et propter superbiam quasi lenam capies me, reversusque mirabiliter me crucias. |
|
| 17 |
|
| Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pn militant in me. |
|
| 18 |
|
| Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret. |
|
| 19 |
|
| Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum. |
|
| 20 |
|
| Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum, |
|
| 21 |
|
| antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine: |
|
| 22 |
|
| terram miseri et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.] |
|
|
|
|