Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| respondens autem Sophar Naamathites dixit |
| 2 |
| numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur |
| 3 |
| tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis |
| 4 |
| dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo |
| 5 |
| atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi |
| 6 |
| ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua |
| 7 |
| forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies |
| 8 |
| excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces |
| 9 |
| longior terrae mensura eius et latior mari |
| 10 |
| si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei |
| 11 |
| ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat |
| 12 |
| vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat |
| 13 |
| tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas |
| 14 |
| si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia |
| 15 |
| tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis |
| 16 |
| miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis |
| 17 |
| et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer |
| 18 |
| et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies |
| 19 |
| requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi |
| 20 |
| oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/job/011.mp3
42
11