|
| 1 |
|
| ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula |
|
| 2 |
|
| secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum |
|
| 3 |
|
| sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio |
|
| 4 |
|
| prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum |
|
| 5 |
|
| atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes |
|
| 6 |
|
| audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite |
|
| 7 |
|
| numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos |
|
| 8 |
|
| numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini |
|
| 9 |
|
| aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis |
|
| 10 |
|
| ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis |
|
| 11 |
|
| statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos |
|
| 12 |
|
| memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae |
|
| 13 |
|
| tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit |
|
| 14 |
|
| quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis |
|
| 15 |
|
| etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam |
|
| 16 |
|
| et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita |
|
| 17 |
|
| audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris |
|
| 18 |
|
| si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar |
|
| 19 |
|
| quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor |
|
| 20 |
|
| duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar |
|
| 21 |
|
| manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat |
|
| 22 |
|
| et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi |
|
| 23 |
|
| quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi |
|
| 24 |
|
| cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum |
|
| 25 |
|
| contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris |
|
| 26 |
|
| scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae |
|
| 27 |
|
| posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti |
|
| 28 |
|
| qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea |
|
|
|
|