|
| 1 |
|
| homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis |
|
| 2 |
|
| quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet |
|
| 3 |
|
| et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium |
|
| 4 |
|
| quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es |
|
| 5 |
|
| breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt |
|
| 6 |
|
| recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius |
|
| 7 |
|
| lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant |
|
| 8 |
|
| si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius |
|
| 9 |
|
| ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est |
|
| 10 |
|
| homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est |
|
| 11 |
|
| quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat |
|
| 12 |
|
| sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo |
|
| 13 |
|
| quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei |
|
| 14 |
|
| putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea |
|
| 15 |
|
| vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram |
|
| 16 |
|
| tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis |
|
| 17 |
|
| signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam |
|
| 18 |
|
| mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo |
|
| 19 |
|
| lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes |
|
| 20 |
|
| roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum |
|
| 21 |
|
| sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget |
|
| 22 |
|
| attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit |
|
|
|
|