|
| 1 |
|
| [Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. |
|
| 2 |
|
| Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet. |
|
| 3 |
|
| Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium? |
|
| 4 |
|
| Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? |
|
| 5 |
|
| Breves dies hominis sunt: numerus mensium ejus apud te est: constituisti terminos ejus, qui prteriri non poterunt. |
|
| 6 |
|
| Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus. |
|
| 7 |
|
| Lignum habet spem: si prcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant. |
|
| 8 |
|
| Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, |
|
| 9 |
|
| ad odorem aqu germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est. |
|
| 10 |
|
| Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quso, est? |
|
| 11 |
|
| Quomodo si recedant aqu de mari, et fluvius vacuefactus arescat: |
|
| 12 |
|
| sic homo, cum dormierit, non resurget: donec atteratur clum, non evigilabit, nec consurget de somno suo. |
|
| 13 |
|
| Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei? |
|
| 14 |
|
| Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea. |
|
| 15 |
|
| Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram. |
|
| 16 |
|
| Tu quidem gressus meos dinumerasti: sed parce peccatis meis. |
|
| 17 |
|
| Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam. |
|
| 18 |
|
| Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo: |
|
| 19 |
|
| lapides excavant aqu, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes. |
|
| 20 |
|
| Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret: immutabis faciem ejus, et emittes eum. |
|
| 21 |
|
| Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget. |
|
| 22 |
|
| Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit.] |
|
|
|
|