|
| 1 |
|
| Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: |
|
| 2 |
|
| [Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum? |
|
| 3 |
|
| Arguis verbis eum qui non est qualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit. |
|
| 4 |
|
| Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo. |
|
| 5 |
|
| Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium. |
|
| 6 |
|
| Condemnabit te os tuum, et non ego: et labia tua respondebunt tibi. |
|
| 7 |
|
| Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus? |
|
| 8 |
|
| numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia? |
|
| 9 |
|
| Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus? |
|
| 10 |
|
| Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui. |
|
| 11 |
|
| Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent. |
|
| 12 |
|
| Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos? |
|
| 13 |
|
| Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? |
|
| 14 |
|
| Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere? |
|
| 15 |
|
| Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cli non sunt mundi in conspectu ejus. |
|
| 16 |
|
| Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem? |
|
| 17 |
|
| Ostendam tibi: audi me: quod vidi, narrabo tibi. |
|
| 18 |
|
| Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos: |
|
| 19 |
|
| quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos. |
|
| 20 |
|
| Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus. |
|
| 21 |
|
| Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. |
|
| 22 |
|
| Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium. |
|
| 23 |
|
| Cum se moverit ad qurendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies. |
|
| 24 |
|
| Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui prparatur ad prlium. |
|
| 25 |
|
| Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. |
|
| 26 |
|
| Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est. |
|
| 27 |
|
| Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet. |
|
| 28 |
|
| Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, qu in tumulos sunt redact. |
|
| 29 |
|
| Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam. |
|
| 30 |
|
| Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui. |
|
| 31 |
|
| Non credet, frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. |
|
| 32 |
|
| Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent. |
|
| 33 |
|
| Ldetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum. |
|
| 34 |
|
| Congregatio enim hypocrit sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. |
|
| 35 |
|
| Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus prparat dolos.] |
|
|
|
|