|
| 1 |
|
| respondens autem Iob dixit |
|
| 2 |
|
| audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis |
|
| 3 |
|
| numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris |
|
| 4 |
|
| poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea |
|
| 5 |
|
| consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos |
|
| 6 |
|
| roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis |
|
| 7 |
|
| sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me |
|
| 8 |
|
| nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei |
|
| 9 |
|
| rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi |
|
| 10 |
|
| collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est |
|
| 11 |
|
| aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis |
|
| 12 |
|
| conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit |
|
| 13 |
|
| ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum |
|
| 14 |
|
| circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea |
|
| 15 |
|
| concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans |
|
| 16 |
|
| saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum |
|
| 17 |
|
| facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt |
|
| 18 |
|
| haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces |
|
| 19 |
|
| terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus |
|
| 20 |
|
| ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis |
|
| 21 |
|
| verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus |
|
| 22 |
|
| atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo |
|
| 23 |
|
| ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo |
|
|
|
|