Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum |
| 2 |
| non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus |
| 3 |
| libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me |
| 4 |
| cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur |
| 5 |
| praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient |
| 6 |
| posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis |
| 7 |
| caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt |
| 8 |
| stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur |
| 9 |
| et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem |
| 10 |
| igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem |
| 11 |
| dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum |
| 12 |
| noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem |
| 13 |
| si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum |
| 14 |
| putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus |
| 15 |
| ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat |
| 16 |
| in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/job/017.mp3
42
17