|
| 1 |
|
| respondens autem Iob dixit |
|
| 2 |
|
| usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus |
|
| 3 |
|
| en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me |
|
| 4 |
|
| nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea |
|
| 5 |
|
| at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis |
|
| 6 |
|
| saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit |
|
| 7 |
|
| ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet |
|
| 8 |
|
| semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit |
|
| 9 |
|
| spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo |
|
| 10 |
|
| destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam |
|
| 11 |
|
| iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum |
|
| 12 |
|
| simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum |
|
| 13 |
|
| fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me |
|
| 14 |
|
| dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei |
|
| 15 |
|
| inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum |
|
| 16 |
|
| servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum |
|
| 17 |
|
| halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei |
|
| 18 |
|
| stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi |
|
| 19 |
|
| abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me |
|
| 20 |
|
| pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos |
|
| 21 |
|
| miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me |
|
| 22 |
|
| quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini |
|
| 23 |
|
| quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro |
|
| 24 |
|
| stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice |
|
| 25 |
|
| scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim |
|
| 26 |
|
| et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum |
|
| 27 |
|
| quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo |
|
| 28 |
|
| quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum |
|
| 29 |
|
| fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium |
|
|
|
|