|
| 1 |
|
| respondens autem Sophar Naamathites dixit |
|
| 2 |
|
| idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur |
|
| 3 |
|
| doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi |
|
| 4 |
|
| hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram |
|
| 5 |
|
| quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti |
|
| 6 |
|
| si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit |
|
| 7 |
|
| quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est |
|
| 8 |
|
| velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna |
|
| 9 |
|
| oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus |
|
| 10 |
|
| filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum |
|
| 11 |
|
| ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient |
|
| 12 |
|
| cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua |
|
| 13 |
|
| parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo |
|
| 14 |
|
| panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus |
|
| 15 |
|
| divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus |
|
| 16 |
|
| caput aspidum suget occidet eum lingua viperae |
|
| 17 |
|
| non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri |
|
| 18 |
|
| luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit |
|
| 19 |
|
| quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam |
|
| 20 |
|
| nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit |
|
| 21 |
|
| non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius |
|
| 22 |
|
| cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum |
|
| 23 |
|
| utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum |
|
| 24 |
|
| fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum |
|
| 25 |
|
| eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles |
|
| 26 |
|
| omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo |
|
| 27 |
|
| revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum |
|
| 28 |
|
| apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei |
|
| 29 |
|
| haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino |
|
|
|
|