|
| 1 |
|
| respondens autem Iob dixit |
|
| 2 |
|
| audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam |
|
| 3 |
|
| sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete |
|
| 4 |
|
| numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari |
|
| 5 |
|
| adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro |
|
| 6 |
|
| et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor |
|
| 7 |
|
| quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis |
|
| 8 |
|
| semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum |
|
| 9 |
|
| domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos |
|
| 10 |
|
| bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo |
|
| 11 |
|
| egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus |
|
| 12 |
|
| tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi |
|
| 13 |
|
| ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt |
|
| 14 |
|
| qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus |
|
| 15 |
|
| quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum |
|
| 16 |
|
| verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me |
|
| 17 |
|
| quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui |
|
| 18 |
|
| erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit |
|
| 19 |
|
| Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet |
|
| 20 |
|
| videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet |
|
| 21 |
|
| quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur |
|
| 22 |
|
| numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat |
|
| 23 |
|
| iste moritur robustus et sanus dives et felix |
|
| 24 |
|
| viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur |
|
| 25 |
|
| alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus |
|
| 26 |
|
| et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos |
|
| 27 |
|
| certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas |
|
| 28 |
|
| dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum |
|
| 29 |
|
| interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis |
|
| 30 |
|
| quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur |
|
| 31 |
|
| quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi |
|
| 32 |
|
| ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit |
|
| 33 |
|
| dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles |
|
| 34 |
|
| quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati |
|
|
|
|