|
| 1 |
|
| respondens autem Eliphaz Themanites dixit |
|
| 2 |
|
| numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae |
|
| 3 |
|
| quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua |
|
| 4 |
|
| numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium |
|
| 5 |
|
| et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas |
|
| 6 |
|
| abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus |
|
| 7 |
|
| aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem |
|
| 8 |
|
| in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam |
|
| 9 |
|
| viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti |
|
| 10 |
|
| propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita |
|
| 11 |
|
| et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum |
|
| 12 |
|
| an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur |
|
| 13 |
|
| et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat |
|
| 14 |
|
| nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat |
|
| 15 |
|
| numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui |
|
| 16 |
|
| qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum |
|
| 17 |
|
| qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum |
|
| 18 |
|
| cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me |
|
| 19 |
|
| videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos |
|
| 20 |
|
| nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis |
|
| 21 |
|
| adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos |
|
| 22 |
|
| suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo |
|
| 23 |
|
| si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo |
|
| 24 |
|
| dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos |
|
| 25 |
|
| eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi |
|
| 26 |
|
| tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam |
|
| 27 |
|
| rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes |
|
| 28 |
|
| decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen |
|
| 29 |
|
| qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur |
|
| 30 |
|
| salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum |
|
|
|
|