|
| 1 |
|
| Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: |
|
| 2 |
|
| [Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfect fuerit scienti? |
|
| 3 |
|
| Quid prodest Deo, si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua? |
|
| 4 |
|
| Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium, |
|
| 5 |
|
| et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas? |
|
| 6 |
|
| Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus. |
|
| 7 |
|
| Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem. |
|
| 8 |
|
| In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam. |
|
| 9 |
|
| Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti. |
|
| 10 |
|
| Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita. |
|
| 11 |
|
| Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri? |
|
| 12 |
|
| an non cogitas quod Deus excelsior clo sit, et super stellarum verticem sublimetur? |
|
| 13 |
|
| Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat. |
|
| 14 |
|
| Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cli perambulat. |
|
| 15 |
|
| Numquid semitam sculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui, |
|
| 16 |
|
| qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum? |
|
| 17 |
|
| Qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, stimabant eum, |
|
| 18 |
|
| cum ille implesset domos eorum bonis: quorum sententia procul sit a me. |
|
| 19 |
|
| Videbunt justi, et ltabuntur, et innocens subsannabit eos: |
|
| 20 |
|
| nonne succisa est erectio eorum? et reliquias eorum devoravit ignis? |
|
| 21 |
|
| Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hc habebis fructus optimos. |
|
| 22 |
|
| Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo. |
|
| 23 |
|
| Si reversus fueris ad Omnipotentem, dificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo. |
|
| 24 |
|
| Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos. |
|
| 25 |
|
| Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi. |
|
| 26 |
|
| Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam. |
|
| 27 |
|
| Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes. |
|
| 28 |
|
| Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen. |
|
| 29 |
|
| Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur. |
|
| 30 |
|
| Salvabitur innocens: salvabitur autem in munditia manuum suarum.] |
|
|
|
|