Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| respondens autem Iob dixit |
| 2 |
| nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum |
| 3 |
| quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius |
| 4 |
| ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus |
| 5 |
| ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi |
| 6 |
| nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat |
| 7 |
| proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum |
| 8 |
| si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum |
| 9 |
| si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum |
| 10 |
| ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit |
| 11 |
| vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea |
| 12 |
| a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius |
| 13 |
| ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit |
| 14 |
| cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei |
| 15 |
| et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor |
| 16 |
| Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me |
| 17 |
| non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/job/023.mp3
42
23