×

Bibliae Latinae Clementine 1598

Ludith 25

1
Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
2
[Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.
3
Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius?
4
Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere?
5
Ecce luna etiam non splendet, et stell non sunt mund in conspectu ejus:
6
quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?]
Latin Clementine Bible 1598
Public Domain: Clementine Vulgate 1598
:
Save Notes