Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| respondens autem Iob dixit |
| 2 |
| cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis |
| 3 |
| cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam |
| 4 |
| quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum |
| 5 |
| ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis |
| 6 |
| nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni |
| 7 |
| qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili |
| 8 |
| qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum |
| 9 |
| qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam |
| 10 |
| terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae |
| 11 |
| columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius |
| 12 |
| in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum |
| 13 |
| spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus |
| 14 |
| ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/job/026.mp3
42
26