|
| 1 |
|
| addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit |
|
| 2 |
|
| vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam |
|
| 3 |
|
| quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis |
|
| 4 |
|
| non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium |
|
| 5 |
|
| absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea |
|
| 6 |
|
| iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea |
|
| 7 |
|
| sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus |
|
| 8 |
|
| quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius |
|
| 9 |
|
| numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia |
|
| 10 |
|
| aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore |
|
| 11 |
|
| docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam |
|
| 12 |
|
| ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini |
|
| 13 |
|
| haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient |
|
| 14 |
|
| si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane |
|
| 15 |
|
| qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt |
|
| 16 |
|
| si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta |
|
| 17 |
|
| praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet |
|
| 18 |
|
| aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum |
|
| 19 |
|
| dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet |
|
| 20 |
|
| adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas |
|
| 21 |
|
| tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo |
|
| 22 |
|
| et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet |
|
| 23 |
|
| stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius |
|
|
|
|