|
| 1 |
|
| habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur |
|
| 2 |
|
| ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur |
|
| 3 |
|
| tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis |
|
| 4 |
|
| dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios |
|
| 5 |
|
| terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est |
|
| 6 |
|
| locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum |
|
| 7 |
|
| semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis |
|
| 8 |
|
| non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena |
|
| 9 |
|
| ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes |
|
| 10 |
|
| in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius |
|
| 11 |
|
| profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem |
|
| 12 |
|
| sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae |
|
| 13 |
|
| nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium |
|
| 14 |
|
| abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum |
|
| 15 |
|
| non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius |
|
| 16 |
|
| non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro |
|
| 17 |
|
| non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri |
|
| 18 |
|
| excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis |
|
| 19 |
|
| non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur |
|
| 20 |
|
| unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae |
|
| 21 |
|
| abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet |
|
| 22 |
|
| perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius |
|
| 23 |
|
| Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius |
|
| 24 |
|
| ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit |
|
| 25 |
|
| qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura |
|
| 26 |
|
| quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus |
|
| 27 |
|
| tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit |
|
| 28 |
|
| et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia |
|
|
|
|