|
| 1 |
|
| Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit: |
|
| 2 |
|
| [Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me? |
|
| 3 |
|
| Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris: |
|
| 4 |
|
| sicut fui in diebus adolescenti me, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo: |
|
| 5 |
|
| quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei: |
|
| 6 |
|
| quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei: |
|
| 7 |
|
| quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi. |
|
| 8 |
|
| Videbant me juvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant. |
|
| 9 |
|
| Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. |
|
| 10 |
|
| Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhrebat. |
|
| 11 |
|
| Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi: |
|
| 12 |
|
| eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor. |
|
| 13 |
|
| Benedictio perituri super me veniebat, et cor vidu consolatus sum. |
|
| 14 |
|
| Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo. |
|
| 15 |
|
| Oculus fui cco, et pes claudo. |
|
| 16 |
|
| Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. |
|
| 17 |
|
| Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prdam. |
|
| 18 |
|
| Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. |
|
| 19 |
|
| Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea. |
|
| 20 |
|
| Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. |
|
| 21 |
|
| Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum. |
|
| 22 |
|
| Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum. |
|
| 23 |
|
| Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. |
|
| 24 |
|
| Siquando ridebam ad eos, non credebant: et lux vultus mei non cadebat in terram. |
|
| 25 |
|
| Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen mrentium consolator.] |
|
|
|
|